utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800001

Charter
Charter Number: 05800001
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1094
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
In nomine et honore sancte ac individue trinitatis Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod Rogerus Comes Pictavensis pro salute anime sue et pro salute quoque Rogeri Seroberie patris sui matrisque sue Mabilie Cometisse necnon pro fratribus suis et pro omnibus amicis dedit Deo et Sancto Martino ecclesiam sancte Marie de Lancastr[e] cum omnibus ad eam pertinentibus et partem terre illius ville a veteri muro usque ad pomerium Godfridi et usque ad Prestegat et iuxta Lancastrum duos mansiones Audecliua et Neutona et queque ad eas pertin[ent] nemus quoque usque ad Freibroc cum dignitate et consuetudinibus quas ipse habebat et Amfridum de Monte Gomerii et quicquid de supradicto Comite tenet et ecclesiam de Heseym cum tercia parte terre tocius ville et ecclesiam de Cotegrave et ecclesiam de Cropill et ecclesiam de Wikelay et ecclesiam de Croston et medietatem ecclesie de Aycleton et ecclesiam de Kydewell et ecclesiam de Preston cum decima dominii et piscatorie et duabus bovatis terre et omnibus decimis tocius parrochie et ecclesiam de Kyrkham et ecclesiam de Mellynges et ecclesiam de Boelton cum decima dominii et medietatem unius carruche terre et omnibus aliis decimis Dedit eciam in Agmundernesia Pultona et quicquid ad eam pertinet et ecclesiam cum una carruca terre et cum omnibus aliis pertinentiis Preterea dedit decimam venacionis et pasnagii omnium nemorum suorum et decimam sue piscatorie Concessit eciam tercium tractum Sagene Sancte Marie Insuper dedit decimas pullonum et vitulorum et agnorum et hedorum et porcorum et annone et caseorum et butirorum apud Estaneberiam apud Salford et ad Derby et ad Halas et Evretonam et Walltonam et Crossebeyam et Molas et Crostonam et Prestonam et Ribi et Synglentonam et Pressour[e] et Middeltonam Ouretonam et Escartonam et Bar et Stapiturnam et Asselinas Hec omnia dedit ad honorem Dei et Sancte Marie ad victum monachorum qui in eodem monasterio Deo et Sancte Marie officium celebrarent tam liberaliter quod nulla secularia servicia illi nec suis successoribus monachi nec sui homines aliquo tempore facerent et nullus suorum super haec potestatem habeat nec aliquid accipiat nec consuetudines aliquas imponat quia omnes dignitates et consuetudines quas ipse habuit in sua terra concessit habere monasterio Sancte Marie de Lancastr[e] Concessit eciam si aliquis orationes et beneficium monasterii Lancastr[ie] requirere voluerit et partem sue terre usque ad medietatem ei dederit comes libentissime concedit Et postquam ipse comes concesserit Godefridus Vicecomes hec audiens dedit decimas de Byscopham et quicquid habebat in Lancastr[e] domos pomerium et Radulphus Gernet tres homines in Suffolk Inde testes sunt predictus comes et filia eius Sibilla et G Vicecomes et Alb Grelett R filius Roberti G Boisel A frater eius P de Uilers Raynewarus V filius Alume Orm filius Ketell Ulf filius Torolf []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter