utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800002

Charter
Charter Number: 05800002
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1199
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Johannes Comes Moriton omnibus hominibus et amicis eius Francis et Anglis Salutem Notum sit vobis omnibus me concessisse et hac mea carta confirmasse Deo et Sancto Martino de Sagio ecclesiam Sancte Marie de Lancastr[e] cum omnibus ad eam pertinentibus et partem terre illius ville a veteri muro usque ad pomerium Godefridi et usque ad Prestegat et iuxta Lancastr[e] duas mansiones Audeclyuam et Neuton queque ad eas pertinencia et Neuton per divisas suas me preambulatas videlicet a Rivulo illo qui currit inter villam meam Lanc[astrie] et hospitale leprosorum Sancti Leonardi qui descendit in Loun et usque ad Rivulum de Freybroic qui facit divisas inter forestam meam et nemus de Neuton quod Rogerus Pictavensis dedit ecclesie Sancte Marie de Lanc[astre] et concessit cum dignitate et cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus quas ipse habebat in terra sua Et Anfridum de Monte Gomerii et quicquid de eodem Rogero Pictavensi tenuit cum terris et pratis et pascuis et stagnis et molendinis et rivulis et per presteris usque in Loun et ecclesiam de Hesam cum tercia parte illius ville et ecclesiam de Cotegrave et ecclesiam de Cropil et ecclesiam de Wykelay et ecclesiam de Cheldewell et ecclesiam de Croston et medietatem ecclesie de Eccleston et ecclesiam de Preston cum decimis dominii et piscatorie et duabus bovatis terre et omnibus decimis tocius parrochie et ecclesiam de Kyrkeham et ecclesiam de Mellynges et ecclesiam de Boulton cum decimis dominii et medietate unius carucate terre in eadem villa et omnibus aliis decimis in Amunderness Pultonam et quicquid ad eam pertinet et ecclesiam cum una carucata terre et omnibus aliis pertinentiis suis Preterea decimam venacionis et pannagii et omnium novalium nemorum meorum et terrarum et decimam piscatorie Tercium eciam tractum Sagene Sancte Marie Insuper decimas pullorum et vitulorum et agnorum et hedorum et porcorum et annone et Caseorum et butirorum apud Esteneberiam apud Salford et ad Derby et ad Halas et Everton et Walton et Crosseby et Molas et Croston et Preston et Rigby et Syngelton et Pressoure et Middelton et Overton et Scarton et Bar et Stapelton et Asselinas Hec omnia concedo et confirmo ad honorem Dei et Sancte Marie de Lanc[astre] ad victum monachorum qui in eodem monasterio Deo et Sancte Marie officium celebrant tam liberaliter quod nulla secularia servicia michi nec successoribus meis monachi nec homines sui aliquo tempore faciant Et nullus meorum super ea potestatem habeat nec aliquid inde accipiat nec consuetudines aliquas imponat quia omnes dignitates et consuetudines quas ego habeo in mea terra concedo habere monasterio Sancte Marie de Lanc[astre] Concedo eciam quod si aliquis partem sue terre usque ad medietatem eidem monasterio dederit illam liberam et immunem absque omni exaccione habeant et possideant Concedo etiam decimas de Biscopham et quicquid Godefridus Vicecomes habuit in Lanc[astre] et domos et pomerium et tres homines in Sudfolk Hec omnia concessi et confirmavi sicut Rogerus Pictavensis eis dedit concessit et confirmavit Testibus Rogero de Planes Willelmo de Buchet Theobaldo Walted Ricardo de Vernun Johanne de Nova Villa Cingan Gofi Rogero de Novo Burgo Ingeranno de Pratell[is] Ricardo fil Waldelf []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter