utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800006

Charter
Charter Number: 05800006
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Rogerus de Monte Begonis Salutem in Domino Noverit universitas vestra quod ego quietum clamavi ecclesie Sancti Martini Sagii et ecclesie Sancte Marie de Lanc[astre] et monachis ibidem Deo servientibus totum jus et clameum de me et de heredibus meis imperpetuum quod habui in capella de Guersyngham si quod iuris habui et si aliquis meorum vel heredum meorum versus predictas ecclesias et monachos super prefata capella questionem moverit ego et heredes mei contra illum cum predictis monachis fideliter stabimus et ius eorum pro posse nostro defendemus Concessi eciam quod quicumque ecclesiam de Mellynges per presentacionem meam vel heredum meorum tenuerit iuratoriam predictis monachis prestabit caucionem quod persolvet annuatim caritative ecclesie beate Marie de Lancastre ad luminare duos solidos ad Pasca pro salute anime mee et antecessorum meorum Jurabit eciam presentatus ad dictam ecclesiam quod de prescripta capella adversus predictos monachos ullam questionem nunquam movebit Predicti vero monachi ab eo vel ab eadem ecclesia nichil amplius quam predictos duos solidos exigent Hiis testibus G filio Ranfredi H Senescallo Gilberto de Noth Rogero de Burth Roberto de Bure Ricardo de Wirchedale Ada filio Orm Helye de Wemth Waltero de Parles Johanne de Thorolthesserin Petro de Hulle Orm filio Ade de Kellet Patricio de Berewyk et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter