utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800007

Charter 05800007
Charter Number: 05800007
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Warinus de Waleton salutem eternam in Domino Noverit universitas vestra me ex inspeccione confirmacionum Regum Anglie et cartarum Domini Rogeri Pictavensis fundatoris ecclesie beate Marie Lancastr[ie] necnon et cartarum et confirmacionum Hugonis Galfridi et Alexandri bone memoria Conventrensium Episcoporum perpendisse ius patronatus ecclesie de Echeleston in Laylondessire cum pertinentiis Abbati et Conventui de Sagio et ecclesie beate Marie Lancastre et monachis ibidem Deo et beate Marie servientibus de Jure pertinere Hac igitur ductus ratione pro salute anime mee antecessorum meorum et successorum meorum totum jus et clamium quod habui vel habere potui in advocacione jam dicte ecclesie de Echeleston dictis Abbati et Conventui de Sagio et prefatis monachis Lancastre a me et omnibus heredibus meis imperpetuum quietum clamavi Ita quod nec ego nec aliqui heredum meorum nunquam jus vel clamium in advocacione supradicta exigere poterimus super advocacione memorate ecclesie pro me et omnibus heredibus meis impetrata et impetranda contra prefatos Abbatem et Conventum et monachos imperpetuum renunciand[o] Et ego Warinus et heredes mei supradictam advocacionem dictis Abbati et Conventui et monachis secundum posse nostrum fideliter contra omnes mortales quantum ad nos pertinet imperpetuum Warentizabimus Et ut ista quieta clamacio per processum temporis rata stabilis et inconcussa permaneat ad peticionem meam Dominus Willelmus de Lanc[astre] Dominus Matheus de Redeman Dominus Robertus de Lathum Dominus Johannes de Mara una cum sigillo meo presenti scripto signa sua apposuerunt Hiis testibus Adam de Bury Adam de Mulynaus Ricardo de Chernoc Ricardo Blundell Johanne de Cancefeld Thoma de Coupmanwra Ricardo Pincerna tunc temporis vicecomite Lanc[astrensi] Adam de Kellet Willelmo de Parles Rogero de Heton Vyuiano de Hesham Philippo Rectore ecclesie de Croston et aliis multis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter