utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800008

Charter 05800008
Charter Number: 05800008
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quod presens scriptum pervenerit Johannes de La Mare miles Dominus de Croston Salutem in Domino Noverit universitas vestra me ex inspeccione confirmacionem Regum Anglie et Cartarum Domini Rogeri Comitis Pictavensis fundatoris ecclesie Beate Marie de Lanc[astre] necnon et catarum et confirmacionem Hugonis et Galfridi Bone memorie Coventrensium episcoporum perpendisse jus patronatus ecclesie de Croston et mediet[atis] capelle de Eccleston cum pertinentiis Abbati et Conventui de Sag[io] et ecclesie Beate Marie de Lanc[astre] et monachis ibidem Deo servientibus de jure pertinere Hac igitur ductus racione pro salute anime mee et antecessorum meorum et successorum meorum totum jus vel clamium quod habui vel habere potui in advocacione ecclesie de Crostona et mediet[atis] capelle de Eccleston dictis Abbati et Conventui de Mag et monachis ecclesie Sancte Marie de Lanc[astre] a me et omnibus heredibus meis imperpetuum quietum clamavi Ita quod nec ego nec aliqui heredum meorum nunquam jus vel clamium in advocacione dicte ecclesie et capelle superius notate exigere poterimus Et ego Johannes miles et heredes mei sepedictam advocacionem dictis Abbati et monachis secundum posse nostrum quantum ad nos pertinet Warantizabimus Et ut ista quieta clamacio per processum temporis rata et stabilis permancat presentem paginam sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus Willelmo de Lanc[astre] Rogero Gernet Galfrido Aleblastare Matheo de Redeman Adam de Mulynaus Alano de Sengleton Willelmo filio suo Symone Clerico tunc temporis vicecomite Warino de Waleton Ran[dolpho] de Hol Waltero de Hol Ricardo Blundell Henrico de Winton Johanne de Hacuneshawe Philippo Clerico et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter