utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800026

Charter
Charter Number: 05800026
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1250 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Abbas et Conventus de Cokersand et Prior Lanc[astrie] salutem in Domino Noverit universitas vestra ita amicabiliter convenisse inter nos de quadam controversia decime mota inter nos scilicet super decima Albi animalium exeuncium a meta parrochie de Geyrestank in forestam Domini Regis prox[ime] adiacent[em] tali condicione quod si per annum vel medietatem anni vel per quartam partem anni ibidem continue pascant dictus Prior medietatem illius decime videlicet albi sine contradictione percipiet Si tamen forte contingat quod animalia parrochie prefate inierint pascuam prefatam ibidem commorancia per mensem vel per plus usque ad finem ebdomodarum sex pro quantitate temporis predictus Prior nullam ab ipsis animalibus decimam accipiet Et ut ista composicio rata et indiscussa permaneat utraque pars presens scriptum sigilli sui munimine corrobaverunt
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter