utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800046

Charter
Charter Number: 05800046
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198 - 1208
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint G miseracione divina Coventriensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos intuentes humilitatem monachorum Sancti Martini Sagiensis et paupertatem domus Sancte Marie Lancastr[ie] concessisse eis imperpetuum et presenti carta nostra confirmasse secundum tenorem carte bone memorie H predecessoris nostri vj marcas annuatim percipiendas in ecclesia sua de Croston per manus illius clerici quem ipsi monachi ad quos presentacio illius ecclesie de jure pertinere dinoscitur nobis et successoribus nostris pro tempore presentaverint Ita siquidem ut tres marcas in festo Michaelis et tres marcas in Pascha quod termino congruit pensionem predictam non exsoluerit x solidos nomine pene cum supradicta pensione tenetur exsolvere Ut igitur hec nostra concessio futuris temporibus robur firmitatis optineat eam presenti scripto cum sigilli nostri apposicione sub plurimorum discretorum presencia et testimonio roboravimus Hiis testibus Magistro N de West Magistro W de Manecestr[e] Magistro N de Derbcia et pluribus aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter