utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800047

Charter 05800047
Charter Number: 05800047
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198 - 1210
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris has litteras visuris vel audituris Honorius Richemund Archidiaconis salutem in domino Beneficia que a Regibus vel ab aliis fidelibus in sacris locis ac religiosis pro salute animarum in perpetuam elemosinam in nostro Archidiaconatu collata esse dinoscuntur nostri est officii illa tueri et stabilire et perpetuis firmare munimentis Inde est quod ecclesiam Sancte Marie de Lancastr[e] et monachis ibidem Deo et Sancte Marie servientibus omnes terras suas cum ecclesiis et capellis et beneficiis tam in decimis quam in rebus aliis et maxime medietatem ecclesie de Pulton et medietatem ecclesie de Biscopham et capellam de Stalmin et capellam de Gersingham et capellam de Caton quas habent in proprios usus ex confirmacione pie memorie Celestini pape et antecessorum nostrorum et omnes decimas de dominio domini regis in Archidiaconatu nostro quas habent ex donacione et concessione domini Regis Johannis et Rogeri Pictavensis fundatoris ejusdem ecclesie et cum aliis pertinenciis suis et rebus aliis quam videlicet idem R Pictavensis ecclesie beate Marie et monachis ejusdem loci in perpetuam elemosinam jure perpetuo possidendam contulit et concessit et carta sua confirmavit Nos Deo auctore eam cum predictis pertinenciis suis monachis ibidem Deo servientibus bene et honorifice in pace tenendam sicut carta donatoris testatur confirmamus et sigilli nostri testimonio roboramus Teste me ipso quando prehendinavi apud furneis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter