Charter Document - 05800048
Charter Number: 05800048
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1200 - 1230
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1200 - 1230
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit de Cestria et de Stanlowe Abbates et Prior de Birchenet salutem in domino Noverit universitas vestra causam que vertebatur inter Priorem et monachos Lancastrie et H clericum de Childewell nobis a summo Pontifice delegatam lite jam contestata auditis eciam hinc inde allegacionibus personali composicione inter eos facta sub tali forma amicabiliter sopitam esse scilicet quod idem H clericus predictis Priori et monachis de Lancastr[e] xx solidos nomine pensionis ecclesie de Childewell annuatim persolvet quam diu ecclesiam illam tenuerit scilicet medietatem ad Pentecosten et medietatem ad festum Sancti Martini predicti autem Prior et monachi firmiter promiserunt eidem H se nunquam moturos contra eum questionem super predictam ei quam diu predicte composicioni fideliter fecerit Hec autem composicio ex utraque parte sacramento corporali prestito firmiter observanda absque aliarum personarum prejudicio solidata est Ut autem hec composicio imposterum rata permaneat eam presenti scripto et sigillorum nostrorum apposicione roboravimus Hiis testibus Magistro A tunc temporis episcopi officiali Magistro H Ecclesie Sancti Johannis Decano Roberto Henrico Nicholao Ecclesie Sancti Johannis Cestrie canonicis Magistro A Decano de Salopesbiria Roberto de Betton Ricardo de Pulton Willelmo et Henrico de Waleton Johanne Persona de Sancta Maria Petro de Hull Johanne clerico de Wigan Adam de Childewelle et multis aliis