utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800059

Charter 05800059
Charter Number: 05800059
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1290 - 1301
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris Ecclesie filiis has litteras visuris vel audituris Gerardus de Wipenis Archidiaconus Richem[und] salutem in eo qui est omnium vera salus Cum omnes prelati sanctam religionem plantare et plantatam fovere et augmentare teneantur Nos atte[n]dentes humilitatem et honestatem Abbatis et Conventus Sancti Martini Sagii Prioris et monachorum Ecclesie beate Marie Lancastr[ie] et statum ejusdem Prioratus Et cum nostri sit officii beneficia que a fidelibus sacris locis et religiosis pro salute animarum suarum in elemosinam perpetuam in Archidiaconatu nostro dinoscuntur esse collata tueri et perpetuis firmare munimentis Nos deum pre oculis habentes divine pietatis intuitu concedimus pro nobis et successoribus nostris dictis Abbati et Conventui Priori et monachis Lancastr[ie] quod ipsi ecclesiam beate Marie de Lancastre cum omnibus terris decimis possessionibus et capellis dictam ecclesiam spectantibus videlicet cum capellis de Gersingham et Catona et de Overtona et specialiter capella de Stalmine pleno jure teneant et possideant in futurum volumus preterea et concedimus pro nobis et successoribus nostris predictis Priori et monachis Lancastr[ie] ne cum ipsi monachi per semetipsos capellanos ydoneos in dicta ecclesia Lancastrie et ipsius parochia nocte dieque continue deserviant ac cure animarum jugiter insudent ad vicariam vel vicarium in eadem Ecclesia Lancastr[ie] faciendum vel ordinandum sicut nec in ipsa hactenus factum extitit a quocumque contra voluntatem suam aliqualiter compellantur Concedimus eciam pro nobis et successoribus nostris predictis Priori et monachis ecclesie beate Marie Lancastr[ie] quod ipsi ecclesiam de Pulton in Aundrenesse cum capella de Biscopham et cum omnibus ad easdem pertinentibus pleno jure imperpetuum pacifice habeant et possideant jure Archidiaconali semper salvo Pensionem vero dimidie marce argenti quam iidem Prior et monachi percipiunt in Ecclesia de Hesham de qua sunt patroni eisdem Priori et monachis confirmamus Et ut hec nostra concessio robur perpetuum optineat firmitatis eisdem Priori et monachis super hoc has litteras nostras concessimus nostri sigilli munimine roboratas Datum apud Croydon juxta Wadon []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter