utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800060

Charter 05800060
Charter Number: 05800060
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1296
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Ormus filius et heres Ade de Kellet salutem in Domino Cum dum controversia mota esset inter Priorem et monachos Ecclesie beate Marie Lancastr[ie] et Adam de Kellett patrem meum coram priore Magdal Decano Christianitatis Magistro Scolarum Lincolnie judicibus a domino papa delegatis super xij acris terre in campis de Nether Kellettes in territorio de Longlond quas iidem Prior et monachi exigebant de dicto Ade patre meo tanquam pertinentes de jure ad suam ecclesiam de Lanc[astre] predictam coram quibus judicibus lis inter eos conquievit in hunc modum scilicet quod predictus Adam pater meus pro se et heredibus suis recognovit predictas xij acras terre in campo de Longelond fuisse et esse jus Ecclesie beate Marie de Lanc[astria] et esse in futurum tenere imperpetuum predictas xij acras terre de Longland de Abbate et Conventu Sancti Martini de Sagio Reddendo inde annuatim Ecclesie beate Marie Lancastr[ie] Priori et monachis ibidem deo servientibus nomine predictorum Abbatis et Conventus de Sagio ij solidos sterlingorum scilicet xij denarios ad festum Sancti Michaelis et xij denarios ad Pascha et unam libram cere ad Assumpcionem beate Marie Et ad hoc fideliter observandum et tenendum Ecclesie beate Marie de Lanc[astre] Priori et monachis ibidem deo servientibus dictus Adam de Kellett pater meus se coram viris legitimis et fide dignis prestito sacramento pro sc heredibus suis et assignatis et quibuscunque aliis ad quorum manus predicta terra de Langland in territorio de Nether Kellettes deveniet in futurum se corporali obligavit Ego autem prefatus Ormus filius et heres predicti Ade hac ductus racione pro salute anime mee et animarum antecessorum et succcssorum meorum volo concedo confirmo et recognosco per presentes pro me et heredibus meis et assignatis meis et aliis quibuscunque ad quorum manus predictum tenementum poterit devenire deberi tenere imperpetuum predictas xij acras terre cum pertinenciis suis de Abbate et Conventu Sancti Martini de Sagio Reddendo inde annuatim Ecclesie beate Marie Lancastrie Priori et monachis qui pro tempore fuerint ibidem deo servientibus nomine predictorum Abbatis et Conventus de Sagio ij solidos sterlingorum et unam libram cere scilicet xij denarios ad festum Sancti Michaelis et xij denarios ad festum Pasche et unam libram cere ad Assumpcionem beate Marie sine ulteriore dilatione Volo eciam et concedo quod predicti Prior et monachi qui pro tempore fuerint possint distringere per omnia bona et catalla ubicunque super terram de Longland predictam invenda ad cujuscunque manus devenerit et bona et catalla sic capta retinere quousque de predicto redditu annuali suis terminis plenarie eis fuerit satisfactum sine contradiccione cujusquam Et ad hoc fideliter observandum obligo me heredes et assignatos meos et alios quoscunque ad quos dicta terra deveniet seu devenire poterit in futurum et omnia bona mea per presentes In cujus rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum est appensum Hiis testibus Johanne de Catona Johanne le Gentile Willelmo de Oxclyf Alano de Parles Willelmo de Hetona et aliis Datum apud Lancastr[iam] in Crastino Animarum Anno regni Regis Edwardi xxv
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter