utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800064

Charter
Charter Number: 05800064
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod nos scilicet Alicia Elena et Alicia filie Rogeri filii Ricardi dedimus concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Thome de Coupmanwar et heredibus suis vel cuicunque assignare voluerit septem acras terre in territorio de Gersingham quas nos de ecclesia beate Marie de Lancastre et monachis ibidem Deo servientibus quondam tenuimus Tenendas et habendas sibi et heredibus suis vel assignatis liberas et quietas imperpetuum cum omnibus aysiamentis dicte ville faciendo idem serviencium dicte ecclesie et monachis quod eisdem facere consuevimus Scilicet solvendo duodecim denarios ad Pascha et xij ad festum Sancti Michaelis Nos vero totum jus coram Domino Garnero Priore Lancastr[ie] et monachis quod in dictis acris terre habuimus cum pertinenciis vel habere poterimus dicto Thome et heredibus suis vel assignatis suis de nobis et heridibus nostris omnino quietum clamavimus Ita quod nos vel heredes nostri nunquam jus vel clameum in predictis acris terre exigere poterimus Pro hac vero donacione concessione et quieta clamacione dedit nobis predictus Thomas in vigenti necessitate nostra duodecim solidos pre manibus In cujus rei testimonium sigilla nostra presenti carte dignum duximus apponere Hiis testibus Domino Garnero tunc priore Lancastrie Gerardo et Rogero capellanis Lancastr[ie] Laurencio Lancastre Thome filio Rogeri Dune Ada de Kellettes Philippo clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter