utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800065

Charter
Charter Number: 05800065
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus hoc presens scriptum visuris vel audituris Thomas de Coupmanwara salutem in domino Noveritis me a me et heredibus meis quietum clamasse Deo et ecclesie Beate Marie de Lancastre Priori et monachis ibidem Deo servientibus totum jus et clameum quod unquam habui vel habere potui in tota terra cum edificiis et aliis omnibus pertinenciis quam habui in villa de Gersingham de dono et concessione trium sororum filiarum Rogeri filii Ricardi Ita quod ego Thomas nec heredes mei seu aliquis per nos nichil juris vel clamei in dicta terra cum omnibus edificiis et pertinenciis de cetero exigere poterimus aut vendicare Ut hec autem quieta clamacio mea locum teneat imposterum presenti scripto sigillum meum apposui testimonium Hiis testibus Domino Benedicto Gernet Domino Willelmo de Heton Alano de Catherton Johanne Gernet de Caton Johanne de Oxclyve Ada de Berewyke Nicholao de Lee Willelmo de Claghton et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter