utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800066

Charter
Charter Number: 05800066
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus hominibus quod ego Willelmus de Burgo Dominus de Gersingham dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et Ecclesie beate Marie de Lanc[astre] Priori et monachis ibidem Deo servientibus pro salute animarum predecessorum et successorum meorum totam terram meam arabilem que vocatur Prestecrofte in territorio de Gersingham jacentem inter terram ecclesiasticam et regiam viam que ducit ab ecclesia versus boscum Tenendam et habendam predictis Priori et monachis et eorum successoribus predictam terram cum omnibus libertatibus et aysiamentis tante terre infra villam de Gersingham et extra pertinentibus in liberam puram et perpetuam elemosinam quam quis terram cum omnibus suis libertatibus ut supradictum est memorato Priori et monachis et eorum successoribus ego Willelmus prenominatus et heredes mei aut assignati eorum contra omnes mortales warantizabimus aquietabimus et defendemus imperpetuum In cujus rei testimonium presens scriptum sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Domino Galfrido de Nevill Domino Benedicro Gernet Domino Johanne de Tatham Johanne de Catona Johanne de Oxclif Johanne de Ursewik Willelmo de Claghton Thoma forestario et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter