utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800067

Charter
Charter Number: 05800067
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis hoc scriptum visuris vel audituris Willelmus de Burgo manens in Gersingham salutem in domino Noveritis me pro salute anime mee et animarum omnium propinquiorum meorum concessisse dedisse et presenti scripto confirmasse Priori et monachis Ecclesie beate Marie Lancastrie et eorum successoribus duas quercus annuatim imperpetuum percipiendas in bosco de Gersingham videlicet unam quercum in bosco pertinenti ad Gersingham et unam quercum in communi bosco de Gersingham et Halton ad perpetuam manerii eorum de Boulton et prioratus Lancastr[ie] sustentacionem cum libero introitu et exitu ad predictas quercus capiendas et cariandas quandocunque et quociens per annum eis licuerit et viderint sibi expedire sine usu et liberacione forestarii seu aliorum ballivorum quicunque fuerint Hanc quidem concessionem donacionem et hujus carte confirmacionem Ego W prenominatus et heredes mei vel assignati predictis Priori et monachis et eorum successoribus contra omnes mortales warantizabimus aquietabimus et defendemus imperpetuum In cujus rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Domino Ricardo de Dacre Domino Benedicto Gernet Ormo de Kellettes Nicholao de Lee Ada de Berwyk Johanne Gernet de Caton Willelmo de Claghton Johanne de Coupmanwara Benedicto de Stub Ada filio Benedicti Thoma forestario de Gersingham et aliis multis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter