utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800068

Charter 05800068
Charter Number: 05800068
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis hoc scriptum visuris vel audituris Thomas de Coupmanwara salutem in domino Noveritis me pro salute anime mee animarumque predecessorum successorumque meorum concessisse dedisse et presenti scripto confirmasse Priori et monachis Ecclesie beate Marie de Lancastr[e] ordinis Sancti Benedicti et eorum successoribus quatuor quercos annuatim imperpetuum capiendas in bosco meo de Gersingham et de Kellet videlicet duas quercus in bosco de Gersingham et duas quercus in bosco de Kellett ad perpetuam manerii eorundem de Boulton et prioratus Lancastr[ie] sustentacionem cum libero introitu et exitu ad predictas quatuor quercus capiendas secandas et cariandas quandocunque et quociens per annum tempora eis licuerit et viderint expedire sine visu forestarii et aliorum ballivorum quicumque fuerint et ego Thomas prenominatus et heredes mei hanc predictam concessionem et donacionem in omnibus ut scriptum est predictis Priori et monachis et eorum successoribus contra omnes mortales warantizabimus et defendemus imperpetuum In cujus rei testimonium presenti scripto pro me et heredibus meis sigillum meum apposui Hiis testibus Domino Ranulpho de Dacre tunc Vicario de Lancastr[e] Domino Benedicto Gernet Willelmo de Heton militibus Alano de Catherton Johanne de Oxclyve Johanne de Ursewyk Ada de Berewyk W de Claghton Ada filio Benedicti Thome forestario et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter