utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800070

Charter
Charter Number: 05800070
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis has litteras visuris vel audituris Vivianus de Hesham et Rogerus Gernet et Johannes Gernet layci domini hereditarii ville de Caton salutem in domino Ad universalem noticiam vestram volumus pervenire quod nos obligamus nos et heredes nostros et successores nostros imperpetuum Deo et sancte ecclesie et ordinarii auctoritate quod nunquam jus Patronatus vendicabimus in capella de Caton occasione et pretextu cimiterii quod dominus et venerabilis pater noster Walterus Dei gracia Eboraci Archiepiscopus Anglie primas per venerabilem fratrem suum J eadem Episcopum Mannie et Insularum anno gracie Mccxxx salvo jure matricis ecclesie Lanc[astrie] nec non et vicinarum ecclesiarum propter viarum discrimina et locorum distanciam dicte capelle de Caton salubriter ordinare decreverit In cujus rei testimonium presens scriptum sigillis nostris signatum corroboravimus Hiis testibus Thoma de Kyrkeby tunc temporis officiali Richm[und] Waltero tunc decano Lancastr[ie] Roberto de Clacton Benedicto persona de Halton Ricardo vicario de Tunstall Galfrido clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter