utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800073

Charter
Charter Number: 05800073
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Noverit fidelium universitas quod ego Johannes filius Rogeri Gernet de Caton pro salute anime mee et animarum patris mei matrisque mee habito communi assensu et voluntate liberorum de Caton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et Ecclesie beate Marie de Lanc[astre] Priori et monachis ibidem deo servientibus et imperpetuum servituris unam aream in villa de Caton jacentem extra divisas terre de Benstede et Johannem de Gilberdholm versus orientem et divisas subscriptas videlicet ab aquilonari angulo de Cottescrofte versus aquilonem usque ad radicem quercus combuste soli propriorem et sic usque ad rivulum de currentem inter terram Willelmi de Bensted et terram Ade de Lec scilicet ad domicilium quod quondam fuit Nicholai filii Walteri de Caton tenendam et habendam dictam aream cum omnibus libertatibus aisiamentis et liberis consuetudinibus tante terre infra villam de Caton et extra pertinentibus predictis Priori et monachis et eorum successoribus in adeo puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius dari potest aut concedi Et ego Johannes et heredes mei vel mei assignati predictam aream cum omnibus pertinenciis memorato Priori et monachis et eorum successoribus contra omnes mortales warantizabimus et defendemus imperpetuum In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Domino Ranulpho de Dacre tunc Vicecomite Lancastr[ie] Domino Benedicto Gernet Alano de Catherton Hormo de Kellet Nicholao de Lee Ada de Appultrethwayte Gilberto Serviente de Caton Elya de Arkelbek de Welset et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter