utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800074

Charter
Charter Number: 05800074
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis hoc scriptum visuris vel audituris Johannes de Houton salutem in domino sempiternam Noveritis me dedisse concessisse et presenti scripto meo confirmasse Johanni filio Rogeri Gernet de Caton Priori Lancastr[ie] et successoribus suis cursum aque de Arkelbek per medium tote terre mee jacentis juxta dictam aquam a domo quam Alicia de Houton quondam tenuit versus domum Gilberti servientis Ita ut commodius et levius dicta aqua duci poterit ad molendina Johannis et Prioris et si contingat dictum cursum per nimiam pluviarum inundacionem deficere vel deteriorari bene licebit eisdem vel eorum heredibus ac successoribus cursum predictum emendare vel alibi quo eis placuerit et quociens cursum novum in predicta terra facere terram ibidem arripere et cursum aque sepibus includere si eis viderit expedire Pro hac autem concessione et carte hujus confirmacione predictus Johannes et heredes sui Prior et ejus successores tenentur michi et heredibus meis annuatim solvere sex denarios argenti in festo Sancti Michaelis pro omni servicio seculari michi vel heredibus meis pertinenti Hanc autem convencionem prescriptam ego Johannes de Houton et heredes mei dictis Johanni et Priori et heredibus et successoribus corum warantizare defendere tenemur contra omnes mortales imperpetuum In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Domino Benedicto Gernet Willelmo de Claghton Nicholao de Lee Benedicto de Stub Willelmo de Benstede Radulpho de Oxclyve et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter