utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800075

Charter Number: 05800075
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc presens scriptum visuris vel audituris Johannes Gernet Dominus de Caton eternam in domino salutem Noveritis me pro salute anime mee et animarum antecessorum et successorum meorum concessisse dimisisse et omnino imperpetuum quietum clamasse et presenti scripto meo confirmasse Priori Ecclesie Sancte Marie de Lanc[astre] et monachis ibidem Deo et beate Marie servientibus totum jus et clameum quod habui vel habere potui vel aliquo modo habere potero in advocacione ecclesie de Caton cum omnibus terris et tenementis cum quibus dicta ecclesia aliquo tempore per antecessores meos et per alios quoscunque dotata fuit et seisita videlicet de duabus acris terre simul jacentibus in cultura vocata Kyrkebankes item de una acra et dimidia jacente in Kyrkecrofte et de una acra jacente juxta cimiterium dicte ecclesie ex parte aquilmari Et de duabus acris terre jacenti bus super Hethenbankes Et de una roda terre jacente in cultura vocata Ketelescroftes et de una acra et tribus rodis terre jacentibus in cultura vocata Welslotes ac eciam situ dicte ecclesie cum cimiterio et curia dicti Prioratus in Catona cum omnibus suis pertinenciis Ita videlicet quod nec ego dictus Johannes nec heredes mei nec aliquis alius per nos seu pro nobis jure nostro vel nomine nostro in dicta advocacione ecclesie predicte cum situ ejusdem cimiterio curia vel terra predicta quicquam juris vel clamei de cetero exigere vel v[e]ndicare poterimus nec debemus imperpetuum In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter