utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800077

Charter
Charter Number: 05800077
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Noverint universi quod ego Helewysa filia Ade filie Gilberti de Boulton concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et Ecclesie beate Marie de Lancastr[e] Priori et monachis ibidem Deo servientibus totam terram meam cum pertinenciis quam habui de dono patris mei Ade prenominati in villa de Boulton prout continetur in carta quam ego habui de dono predicti Ade Tenendam et habendam dictam terram cum omnibus suis pertinenciis predictis Priori et monachis et eorum successoribus in puram liberam et perpetuam elemosinam salvo tamen domino feodi servicio inde debito et consueto Ego autem Helewisa prenominata et heredes mei atque assignati mei totam dictam terram cum omnibus pertinenciis suis predictis Priori et monachis et eorum successoribus contra omnes gentes warantizabimus acquietabimus et defendemus imperpetuum In cujus rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Domino Ranulpho de Dacre Domino Benedicto Gernet Domino Willelmo de Heton Horino de Kellet Johanne de Oxclyve Johanne de Coupmanwara Willelmo fil[i]o Simonis de Bouelton et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter