utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800078

Charter
Charter Number: 05800078
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Adam filius Gilberti de Boulton dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome de Coupmanwara et heredibus suis et suis assignatis pro homagio et servicio suo qua[n]dam partem terre mee in territorio de Boulton scilicet unum toftum cum tofto sibi adjacente quod Ricardus parvus aliquando de me tenuit in eadem villa et triginta et unam acras et dimidiam et unam rodam et quatuordecim fallas terre arabilis quarum due acre jacent super peselandes in le Wyches et extendunt se in Gaselandes una acra jacet super Thistilbrek et extendit se in Engemyr sex acre jacent in Overgateflat juxta viam que ducit versus Nutherkellet dimidia acra et dimidia roda jacent in Bernardreddyng ad finem de Overgateflat quinque acre et una roda jacent apud Cringelborthan juxta le Whitelandes supra le Hethenyng septem acre et una roda jacent in le Whitelandes juxta le Cringelborthan quatuor acre et dimidia jacent apud Haltunesty juxta le Blaborghan due vero dimidie acre jacent in Grathpeyte juxta terram que fuit Thome Roud una dimidia acra et una dimidia roda jacent in Ingelbrecdale juxta regiam stratam una acra et dimidia et dimidia roda jacent in Gunnulf Kelderys juxta terram que fuit dicti Thome Roud dimidia acra et una roda et dimidia jacent apud le Wardgreve super Ingelbrek juxta terram persone una acra et dimidia roda et xiiij falle jacent in parvo Gunnulf Kelderys juxta terram que fuit Laurencii de Calholm Dedi eciam eisdem et concessi sex acras prati et dimidiam et unam rodam quarum tres acre et dimidia jacent in Engemyre juxta pratum Henrici filii Gilberti una acra prati jacet in Brayrmyre subter peselandes juxta pratum persone dimidia acra prati jacet in Natwarmyre juxta pratum quod fuit dicti Thome Roud una acra et dimidia et una roda jacent in Wedholmmyre apud flokeresty Habendam et tenendam de me et heredibus meis dicto Thome de Coupmanwara et heredibus suis et cui et quando ea assignare dare vel legare voluerit libere et quiete bene et in pace jure hereditario imperpetuum cum omnibus libertatibus et aysiamentis in pratis pascuis et pasturis et omnibus liberis communionibus tante terre infra dictam villam de Boulton vel extra pertinentibus Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipse et heredes sui vel sui assignati sex denarios argenti ad duos terminos anni scilicet ad festum Sancti Michaelis tres denarios et ad festum Pasche tres denarios pro omni servicio seculari et exaccione curiarum sectis et forinsecis domini Regis et omnibus demandis ad me vel ad heredes meos inde pertinentibus Et ego Adam et heredes mei predictum toftum cum crofto et predictas terras cum dicto prato et omnibus pertinenciis suis dicto Thome de Coupmanwara et heredibus suis et assignatis suis contra omnes homines et feminas in omnibus sicut predictum est imperpetuum warantizabimus et defendemus et acquietabimus Et ut hec mea donacio concessio confirmacio et warantizacio firma et stabilis imperpetuum permaneat presentem cartam sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Domino Roberto de Lathum Domino Roberto de Coyners Domino Johanne de Cancefeld Domino Rogero de Heton Benedicto Gernet Adam de Kellet Rogero de Hesham Henrico de Este et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter