utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800079

Charter
Charter Number: 05800079
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Adam filius Gilberti de Boulton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome filio Ade de Coupmamvara duodecim acras terre mee et dimidiam perticam terre et tres acras prati et dimidiam in territorio de Boulton separatim jacentes videlicet sex acras terre jacentes super culturam que vocatur Overgateflat et tres acras terre et dimidiam et unam perticam terre et dimidiam et dimidiam perticam terre jacentes apud Haltonesty et unam acram terre et dimidiam jacentes apud Gunnolfrys et dimidiam perticam terre jacentem in eadem cultura et dimidiam acram terre et dimidiam perticam jacentes in Inglebrecdale et duas acras prati jacentes in Engemyre et unam acram prati jacentem in Braithemire subter le Peselandes et in Natwarmire dimidiam acram prati Preterea concessi eidem Thome toftum et croftum cum edificiis et omnibus pertinenciis suis quod quondam Ricardus parvus de me tenuit in villa de Boulton Tenendas et habendas de me et heredibus meis sibi et heredibus suis vel assignatis suis libere quiete integre pacifice et honorifice cum omnibus pertinenciis suis libertatibus aysiamentis infra villam de Boulton et extra tante terre pertinentibus Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipse et heredes sui vel sui assignati duos denarios ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio exaccione et demanda Et ego Adam et heredes mei totam predictam terram cum prato et tofto et crofto et omnibus pertinenciis suis dicto Thome et heredibus suis vel assignatis suis in omnibus sicut predictum est contra omnes homines et feminas imperpetuum warantizabimus acquietabimus et defendemus et pro hac donacione concessione et hujus carte confirmacione predictus Thomas dedit michi decem marcas legalium sterlingorum in mea necessitate per manibus Et ut hec mea donacio et concessio rata et stabilis semper permaneat ego Adam sigillum meum pro me et heredibus meis huic scripto apposui Hiis testibus Domino Roberto de Lathum tunc Vicecomite Lancastrie Domino Willelmo de Fur Domino Matheo de Redeman Domino Willelmo de Tunstall Rogero de Crofte Ada de Kellet Ada de Middelton Ada Gernet Gervasio de Oxclyve Johanne de Oxclyve Simone filio Michaelis de Boulton Thome filio Rogeri de Lanc[astre] Willelmo clerico de eadem et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter