utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800080

Charter
Charter Number: 05800080
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Adam filius Gilberti de Boulton concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Thome de Coupmanwara et heredibus suis vel suis assignatis quandam partem terre mee in villa de Boulton scilicet duas acras et dimidiam que extendunt se super Hokeswelle cum toto wasto ad capita predictarum duarum acrarum et dimidie sine aliquo retinemento et unam perticam terre super Cringelborhanes cum servicio duorum denariorum et unius oboli quod Willelmus Steven michi reddere solebat Habendam et tenendam de me et heredibus meis sibi et heredibus suis vel suis assignatis libere quiete pacifice et integre jure hereditario cum omnibus libertatibus ac aysiamentis quantum ad tantam terram pertinet infra villam de Boulton et extra Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipse et heredibus sui vel sui assignati unam sagittam ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio seculari exaccione et demanda Et ego vero dictus Adam et heredes mei dictas terras cum pertinenciis dicto Thome et heredibus suis vel assignatis suis contra omnes homines et feminas warantizabimus acquietabimus et defendemus imperpetuum In cujus rei testimonium huic scripto sigillum meum pro me et heredibus meis apposui Hiis testibus Ada de Kellet Gervasio de Oxclyve Johanne de Oxclyve Rogero de Hesham Johanne de Parles et Henrico de Hest cum multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter