utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800084

Charter
Charter Number: 05800084
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Adam filius Gilberti de Boulton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome de Coupmanwra pro mea et heredibus meis sibi et heredibus suis tres acras et dimidiam super Whitelandes et dimidiam acram super Bernardriddyng et xx fallas et duas acras et unam perticatam juxta Whitelondes abuttantes se super Cringebroghanes Habendas et tenendas de me et heredibus meis sibi et heredibus suis libere quiete pacifice cum tribus perticatis prati apud flokersty et cum omnibus libertatibus et communionibus quantum ad tantam terram pertinet infra villain de Boulton vel extra Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipse et heredes sui unam sagittam barbatam pro omni servicio seculari exaccione et demanda Et ego vero dictus Adam et heredes mei predictam terram cum pertinenciis et libertatibus predictis dicto Thome et heredibus suis vel suis assignatis contra omnes homines et feminas warantizabimus acquietabimus et defendemus imperpetuum In cujus rei testimonium huic scripto pro me et heredibus meis sigillum meum apposui Hiis testibus Ada de Kellet Gervasio de Oxclyve Alano de Catherton Johanne de Oxclyve Henrico de Hest et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter