utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800088

Charter
Charter Number: 05800088
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Adam filius Gilberti de Bouleton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome de Coupmanwra unam acram terre mee et dimidiam in territorio de Boulton jacentem scilicet apud Gonnolefrys Tenendam et habendam de me et heredibus meis sibi et heredibus suis vel assignatis suis libere quiete et integre et pacifice et honorifice cum omnibus pertinenciis suis libertatibus et aysiamentis dicte terre pertinentibus Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipse vel assignati sui unum par cirothecarum vel unum obolum ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio exaccione et demanda Et ego Adam et heredes mei totam predictam terram cum pertinenciis dicto Thome vel suis assignatis contra omnes homines imperpetuum warantizabimus In hujus rei testimonium ego Adam sigillum meum huic scripto apposui Hiis testibus Simone filio Michaelis de Boulton Simone filio Elye Henrico filio Godith Henrico clerico Simone filio Gilberti et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter