utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800090

Charter
Charter Number: 05800090
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Adam filius Gilberti de Boulton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome de Coupmanwra quinque acras terre mee et tres perticatas in campo de Boulton separatim jacentes scilicet tres acras terre et tres perticatas jacentes ad extremitatem de Whitelandes abuttantes se super regiam stratam et unam acram terre jacentem in cultura que vocatur Thistilbrek versus australem extremitatem dicte culture et unam acram terre jacentem in cultura que vocatur Grathwayt scilicet dimidiam acram terre jacentem ex transverso le sty que extendit versus Ingelbrek et dimidiam acram terre que vocatur le Stamhalfzskyr jacentem juxta terram Ricardi Capellani Tenendas et habendas de me et heredibus meis sibi heredibus vel assignatis suis libere quiete integre pacifice et honorifice cum omnibus pertinenciis suis libertatibus et aisiamentis infra villam de Boulton et extra tante terre pertinentibus Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipse et heredes sui vel assignati sui unum denarium argenti ad Natale Domini pro omni servicio exaccione et demanda Et ego Adam et heredes mei totam predictam terram cum pertinenciis dicto Thome et heredibus suis vel assignatis suis in omnibus sicut predictum est contra omnes homines imperpetuum warantizabimus Et pro hac mea donacione concessione et carte hujus confirmacione predictus Thomas dedit mihi quatuor marcas legalium sterlingorum in mea necessitate premanibus In hujus rei testimonium ego Adam sigillum meum pro me et heredibus meis huic scripto apposui Hiis testibus Domino Roberto de Lathum tunc Vicecomite Lancastr[ie] Domino Rogero de Heton Benedicto Gernet Ada de Kellet Ada de Middelton Rogero de Hesham Henrico de Hest Willelmo clerico de Lanc[astre] et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter