utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800091

Charter Number: 05800091
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes presentes et futuri quod ego Adam filius Gilberti de Boulton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome de Coupmanwra duas [acras] terre mee arabilis in territorio de Boulton cum pertinenciis que scilicet jacent super Peselandes contigue apud le Withes inter terram que fuit Thome Roud Habendas et tenendas de me et heredibus meis sibi et heredibus suis et cui et quando eas assignare dare ve[l] legare voluerit libere et quiete bene et in pace jure hereditario imperpetuum Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipse et heredes sui vel assignati sui unum denariun argenti ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio et exaccione curie sectis et omnibus demandis tam forinsecis domini regis quam omnibus aliis Pro hac autem donacione concessione et confirmacione dedit michi dictus Thomas viginti quatuor solidos argenti in mea magna necessitate et ego Adam filius Gilberti et heredes mei dictas duas acras terre cum pertinenciis suis dicto Thome heredibus suis et suis assignatis contra omnes homines et feminas imperpetuum warantizabimus et defendemus et de forinsecis domini regis acquietabimus Et ut hec mea donacio concessio et confirmacio et warantizacio firma et stabilis imperpetuum permaneat presentem cartam sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Ada de Kellet Henrico de Hest Thoma fratre suo Simone de Thorebrandesheved Simone filio Michaelis Willelmo filio ejus et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter