utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800094

Charter
Charter Number: 05800094
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Adam filius Gilberti de Boulton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome de Coupmanwra dimidiam acram et dimidiam perticatam terre mee in campo de Boulton jacentem scilicet in cultura que vocatur Ingelbrokdale et tres perticatas terre et dimidiam subtus le Peselandes Tenendam et habendam de me et heredibus meis sibi et assignatis suis libere quiete integre pacifice et honorifice cum omnibus pertinenciis suis libertatibus et aysiamentis infra villam de Boulton et extra tante terre pertinentibus Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipse et assignatis sui unam sagittam ad natale domini pro omni servicio exaccione et demanda Et ego Adam et heredes mei totam predictam terram cum prato dicto Thome vel suis assignatis in omnibus sicut predictum est contra omnes homines imperpetuum warantizabimus In hujus rei testimonium ego Adam sigillum meum pro me et heredibus meis huic scripto apposui Hiis testibus Domino Roberto de Lathum tunc Vicecomite Lancastr[ie] Rogero de Heton Ada de Kellet Benedicto Gernet Henrico de Hest Henrico clerico Thoma filio Rogeri de Lancastr[e] et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter