utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800103

Charter
Charter Number: 05800103
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas filius Ade de Boulton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome de Coupmanwra pro homagio et servicio suo octo acras terre mee et dimidiam acram prati cum pertinenciis in campo de Boulton separatim jacentes scilicet tres acras terre jacentes super culturam que vocatur Ingelbrek inter fontem juxta le Houstedes et le Wardgreve et unam acram terre et dimidiam subter le Wardgreve versus villam de Boulton et duas acras terre et unam rodam et xiiij falles super Munkeflat et dimidiam acram terre jacentem super Rigsomerylde et tres perticatas terre super le Peselandes et unam rodam prati in Wedholme et unam rodam prati in Natewramyre Tenendas et habendas de me et heredibus meis sibi et heredibus suis et suis assignatis integre quiete pacifice et honorifice cum omnibus pertinenciis suis libertatibus et aysiamentis infra villam de Boulton et extra tante terre pertinentibus Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipse vel assignati sui unum denarium argenti ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio exaccione et demanda Et ego Thomas filius Ade de Boulton et heredes mei totam predictam terram cum prato et cum omnibus pertinenciis suis dicto Thome de Coupmanwra vel assignatis suis contra omnes homines et feminas imperpetuum warantizabimus Et ut hec mea donacio et concessio rate et stabiles semper permaneant ego Thomas filius Ade de Boulton sigillum meum pro me et heredibus meis huic scripto apposui Hiis testibus Ada de Kellet Henrico filio Ada de Hest Ada filio Gilbert de Boulton Thoma filio Rogeri de Lanc[astre] Colyno de prioratu Lanc[astrie] Willelmo clerico de Lanc[astre] et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter