utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800107

Charter
Charter Number: 05800107
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas filius Ade de Boulton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome de Coupmanwra pro homagio et servicio suo septem acras terre mee et dimidiam acram prati in campo de Boulton separatim jacentes scilicet tres acras terre jacentes super culturam que vocatur Ingelbrek inter fontem juxta le Houstydes et unam acram et unam rodam et quatuordecim fallas super le Monkeflat et unam acram terre et dimidiam subter le Wardegreve versus villam de Boulton et dimidiam acram terre jacentem super Rigsomeryld et tres perticatas terre super le Peselandes et unam rodam prati inter Bedholme et Haskerum et unam rodam prati in Natewramire Tenendas et habendas et de me et heredibus meis sibi et heredibus suis vel assignatis suis libere quiete integre pacifice et honorifice cum omnibus pertinenciis suis libertatibus et aysiamentis tante terre infra villam de Boulton et extra pertinentibus Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipse heredes sui vel assignati sui unum denarium argenti die Natalis domini pro omni servicio exaccione et demanda Et ego Thomas filius Ade et heredes mei totam predictam terram et pratum cum pertinenciis dicto Thome de Coupmanwra vel assignatis suis contra omnes homines et feminas imperpetuum warantizabimus Et ut hac mea donacio et concessio rate et stabiles semper permaneant Ego Thomas filius Ade sigillum meum pro me et heredibus meis huic scripto apposui Hiis testibus Ada de Kellet Henrico filio Ade de Hest Ada filio Gilberti de Boulton Simone filio Michaelis Simone filio Elye Thoma filio Rogeri de Lancastre Willelmo clerico de eadem et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter