utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800113

Charter
Charter Number: 05800113
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Simon filius Elye de Thorebrandesheued dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome de Coupmanwra unam acram terre mee in territorio de Boulton et dimidiam preter viginti fallas que jacet inter terram Roberti Pikeban et terram Godithe de Hest super Keldebrek et dimidiam acram et viginti fallas super Ingelbrek que jacet inter terram dicte Godithe et terram Henrici filii Godithe habendam et tenendam de me et heredibus meis sibi et heredibus suis et cui et quando dictam terram assignare dare vel legare voluerit libere quiete bene et in pace jure hereditario imperpetuum reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipse et heredes sui vel sui assignati unam sagittam barbatam ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio exaccione curiarum et omnibus demandis tam forinsecis domini Regis quam omnibus aliis Pro hac autem donacione concessione et confirmacione dedit michi dictus Thomas in mea necessitate viginti solidos argenti Et ego dictus Simon totam dictam terram cum pertinenciis suis dicto Thome et heredibus suis vel suis assignatis contra omnes homines et feminas warantizabimus et defendemus et de forinacis domini Regis acquietabimus Et ut hec mea donacio concessio confirmacio et warantizacio firma et stabilis imperpetuum permaneat presentem cartam sigillo meo sigillavi Hiis testibus Ada de Kellet Henrico de Hest Thoma fratre suo Simone filio Michaelis Willelmo filio ejus Henrico filio Godythe et Nicholao de Lee cum multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter