utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800123

Charter
Charter Number: 05800123
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus capellanus filius Gilberti de Boulton dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome de Coupmanwra pro homagio et servicio suo dimidiam acram terre cum pertinenciis in Boulton que jacet sub Rogerkyrkehouth inter terram Simonis filii Michaelis et terram Henrici filii Godithe quam emi de Willelmo filio Henrici filii Gilberti de Boulton et octo fallas apud Waterfalles quarum una extremitas protendit se super viam regalem et alia extremitas usque ad terram Abbatis de furnes Tenendam et habendam de me et heredibus meis sibi et heredibus suis imperpetuum vel suis assignatis cum omnibus libertatibus et aysiamentis ad tantam terram pertinentibus infra villam de Boulton vel extra Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ad festum Sancti Michaelis unam sagittam ferri pro omni seculari servicio et demanda Et ego vero dictus Robertus et heredes mei dictam terram cum pertinenciis dicto Thome et heredibus suis vel suis assignatis contra omnes homines et feminas warantizabimus et defendemus imperpetuum In cujus rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Ada de Kellet Benedicto Gernet Thoma de Gersingham filio Willelmi Ada filio Gilberti de Boulton Simone filio Michaelis de eadem et Henrico filio Godithe cum multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter