utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05800131

Charter 05800131
Charter Number: 05800131
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Henricus filius Henrici de Hest salutem Noveritis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Johanni filio Willelmi filii Walteri pro homagio et servicio suo dimidiam acram terre in campo de Boulton illam scilicet quam emi de Laurencio de Boulton clerico que jacet sub Ingelbrek ad parvam Gunnekeldris inter terram ecclesie et terram Ade filii Gilberti Tenendam et habendam de me et heredibus meis dicto Johanni et heredibus suis vel cuicunque dare vendere legare vel assignare voluerit totam predictam terram cum omnibus libertatibus et aysiamentis ad tantam terram pertinentibus in villa de Boulton Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis dictus Johannes et heredes sui vel sui assignati unum obolum ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio et demanda Et ego predictus Henricus et heredes mei warantizabimus predictam dimidiam acram terre predicto Johanni et heredibus suis vel suis assignatis contra omnes homines et feminas imperpetuum Pro hac autem concessione et carte mee confirmacione dedit michi dictus Johannes sex solidos argenti in mea magna necessitate Et ut hec concessio et carte mee confirmacio robur firmitatis optineat sigilli mei impressione presens scriptum roboravi Hiis testibus Ada filio Gilberti Simone filio Michaelis Henrico de Hest Henrico filio Godithe Radulpho de Kellet et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter