utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05810017

Charter
Charter Number: 05810017
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1243 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc presens scriptum visuris vel audituris Willelmus de Middelton filius Willelmi de Hest salutem Noueritis quod ego intuitu caritatis concessi dedi et hac presenti carta mea confirmaui Deo et ecclesie beate Marie Lancastrie et monachis ibidem Deo servientibus vnam particullam terre mee in Middelton continentem xl pedes in capita orientali in latitudine et xxxvj pedes in capite occidentali in latitudine et viii perticatas in longitudine cuius capud orientalis extendit se usque ad Littelhalegate et capud occidentalis usque ad viam que ducit ad le Haugrene jacentem immediate inter terram Ade filii Ormi de Kellet et viam que ducit de aquilonari extremitate ville de Middelton apud le Haugrene cum communi pasturi libertatibus et omnibus aliis aysiamentis tante terre in eadem villa pertinentibus Tenendam et habendam in puram liberam et perpetuam elemosinam adeo libere pure et pacifice sicut elemosina quiecius melius liberius et securius dari poterit vel concedi Et ego Willelmus et heredes mei predictam particulam terre cum pertinenciis Deo et ecclesie beate Marie et dictis monachis de Lancastre warantizabimus imperpetuum pro salute anime mee antecessorum et successorum meorum et omnium fidelium defunctorum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hijs testibus Ricardo Pincerna tunc vicecomite Lancastrie Thoma de Coupmanwra tunc Senescallo de Manerio domini Regis Ada de Hest Ada filio Ade de Middelton Rogero de Heton Rogero de Hesham Benedicto de Middelton Philippo clerico et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter