utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05810040

Charter 05810040
Charter Number: 05810040
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1256 - 1292
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis hoc scriptum visuris vel audituris Helewisia filia Johannis filii Gilberti de Lancastr[e] salutem Noveritis me dedisse concessisse et hoc presenti scripto meo confirmasse et a me et heredibus meis imperpetuum quietum clamasse Willelmo filio Rogeri totum jus et clameum quod habeo habui vel habere potero in uno burgagio cum pertinenciis in villa Lancastrie in illo scilicet quod Willelmus filius Johannis quondam tenuit Ita quod nec ego Halewisia nec heredes mei nec aliquis alius per nos ullum jus seu clameum in predicto burgagio cum pertinenciis in tota terra quam Johannes filius Gilberti Lancastrie quondam tenuit nunquam de cetero versus predictum Willelmum vel heredes suos seu assignatos habere exigere vel vendicare valeamus In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Willelmo filio Juliane Lanc[astrie] Magistro Thoma de Kyrkeham Johanne de Oxclyve Gervasio de Oxclyve Laurencio filio Thome Lamberto filio Johannis et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter