utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05810052

Charter 05810052
Charter Number: 05810052
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1256 - 1292
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Noverint universi quod ego Gilbertus Vivian de Lanc[astre] dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie de Lanc[astre] Priori et monachis ibidem Deo servientibus sex denarios annuatim redditus imperpetuum de Burgagio meo in vico Sancti Leonardi pro salute anime mee percipiendos Tenendos et habendos predictis Priori et monachis et eorum successoribus imperpetuum in puram et perpetuam elemosinam libere quiete bene et in pace Et ego vero dictus Gilbertus et heredes mei vel mei assignati predictos sex denarios annualis redditus predictis Priori et monachis et eorum successoribus warantizabimus acquietabimus et imperpetuum defendemus quos quidem sex denarios ego predictus Gilbertus et heredes mei vel mei assignati ad festum Sancti Michaelis soluere tenemur quolibet anno In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Johanne le Gentil Willelmo filius Juliani Laurencio filio Thome Lamberto Dispensatore Roberto Olyvere Roberto Payn Roberto de Catherton et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter