utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05810081

Charter Number: 05810081
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1256 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes filius Ran[ulphi] de Stalmyne dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et ecclesie beate Marie de Lanc[astre] et monachis ibidem Deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam unam acram et dimidiam et unam rodam et medietatem unius rode terre mee in Stalmyne quarum dimidia acra jacet inter terram abbatis de ffurneys et terram Roberti de Nuby in crofto quod fuit quondam Matildis de Stalmyne et dimidia acra cum una roda jacet inter terram Abbatis de Cokyrsand et terram Johannis filii Ade de Stalmyn in cultura que vocatur Yarlesmyre Tenendam et habendam predictis ecclesie et monachis in puram et perpetuam elemosinam cum omnibus libertatibus et aysiamentis predicte terre pertinentibus adeo libere et quiete sicut aliqua elemosina liberius aut quiecius dari vel confirmavi poterit nichil ex ea alicui persolvendo nisi elemosinam et oracionum suffragia Et ego dictis Johannes et heredes mei predictam terram cum pertinenciis in omnibus ut predictum est predictis ecclesie et monachis contra omnes homines et feminas imperpetuum warantizabimus In cujus rei testimonium hoc scriptum sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Domino Johanne de Hacuneshou Alano de eadem Willelmo de Singelton Ricardo de Thornton Roberto de Shireburn Simone de Hamelton et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter