utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05810108

Charter
Charter Number: 05810108
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1243 - 1276
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus filius Walteri de Pulton dedi concessi et presenti carta mea confirmavi Roberto filio Ricardi de Boure et Avicie uxori sue et heredibus suis de illis procreatis unam dimidiam bovatam terre in Pulton una cum tofto predicte terre pertinenti pro homagio suo et servicio pro sex marcis quas michi dedit Habendam et tenendam de me et heredibus meis ipsi et heredes sui in feodo et hereditate libere et quiete integre et honorifice in plano bosco pratis pascuis moris mariscis aquis staguis turbariis et in omnibus libertatibus et communionibus et liberis consuetudinibus ad predictam villam pertinentibus Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis tres denarios ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio et exaccione michi pertinente Et ego vero predictus Ricardus et heredes mei predictam dimidiam bovatam terre predicto Roberto et heredibus suis contra omnes homines et feminas imperpetuum warantizabimus Et ut hec donacio rata et inconcussa permaneat presens scriptum sigilli munimine roboravi Hiis testibus Willelmo de Karleton Henrico de Wytinton Willelmo de Thorneton Rogero de Sengelton Johanne de Lechamton Willelmo de Wynequic Johanne de Pulton Roberto de Pulton et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter