utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05810133

Charter Number: 05810133
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Order
Date: 1330 - 1331
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Edwardus Dei gratia Rex Anglie Dominus Hibernie et Dux Aquitanie vicecomiti Lancastrie salutem Scias quod Prior ecclesie beate Marie Lancastre recuperavit seisinam suam versus Willelmum Wyther et Mariam uxorem ejus Willelmum filium Johannis de Lancastre de Hollgill chivaler et Alinam uxorem ejus et Agnetem sororem ejusdem Aline de tertia parte unius molendini cum pertinentiis in Caton ut de jure ecclesie sue beate Marie Lancastrie per defaltum ipsorum Willelmi Marie Willelmi Aline et Agnetis et quia dubitatur de fraude inde inter eos prelocuta contra statutum quo carietur ne terre vel tenementa ad manum mortuam deveniant quoquo modo tibi precipimus quod venire facias coram Justiciariis nostris apud Westmonasterium a die Pasche in quindecim dies xii tam milites quam alios liberos et legales homines de vicineto de Caton quorum quilibet habeat centum solidatas terre ten[ementi] vel redditus ad minus per quos rei veritas melius sciri poterit et inquiri et qui predictum Priorem nulla affinit[ate] attingant ad recognitionem super sacramentum suum quale jus predictus Prior habet in predictis tenementis et quis predecessorum suorum fuit inde in seisina et de jure ecclesie sue predicte Et interim predictam tertiam partem in manum nostrum capias Ita quod neuter eorum ad eam matin appon[at] donec illud a nobis habueris preceptum Et quod de exitu ejusdem ad Scaccarium nostrum nobis respondeas et scire facias capit[alibus] dominis feodi illius mediat[atis] et immediat[atis] quod tunc sint ibi audituri juratam illam si voluerint Et habeas ibi nomina juratorum dominorum eorum per quos eis scire feceris et hoc breve Teste Johanne de Stonore apud Westmonasterium xviii die Februarii Anno regni nostre quarto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter