utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05810145

Charter
Charter Number: 05810145
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Assessment
Date: 1293 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Assisa venit recognoscere si Johannes Jakson de Pulton injuste [] disseis[ivit] Priorem ecclesie beate Marie Lancastrie de libero ten[emento] suo in Pulton in Amundernesse post primam [] Unde queritur quod disseis[ivit] cum de tribus rodis more et pasture per loca [] Et Johannes venit et dicit quod assisa non debet inde fieri dicit enim quod predictus Prior est persona ecclesie ejusdem ville Et omnia tenementa que habet in eadem sunt pertinencia ad ecclesiam suam predictam et non nominatur in brevi suo persona et petit judicium [] Et si convincatur [] tunc dicit quod predictus Prior nunquam fuit in seisina de predictis tenementis ut de libero tenemento Ita quod inde potuit disseisire Et hoc ponit se super assisam Et predictus Prior dicit quod ipse est capitalis Dominus predicte ville de Pulton per tantum ad Prioratum suum et habet dictam ecclesiam in proprios usus et quod predicte tres rode [] sunt de vasto pertinente at Prioratum suum Et quod fuit in seisina de eisdem tenementis ut de libero tenemento quousque predictus Johannes ipsum injuste [] disseis[ivit] Et petit quod enquiratur per assisam [] Et ideo capiatur [] Jura[tores] dicunt super sacramentum suum quod predicte tres rode more et pasture non sunt de dote ecclesie predicti Prioris in Pulton set in laico feodo suo [] Et quod predictus Johannes injuste [] disseis[ivit] predictum Priorem de predictis tenementis injuste [] sicut queritur Et ideo consideratum est quod predictus Prior inde recuperet seisinam suam per visum [] et dampna sua que taxantur per eosdem ad xij denarios Et predictus Johannes in misericordia
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter