utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05810151

Charter
Charter Number: 05810151
Cartulary Title: Materials for the History of the Church of Lancaster
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement, Quitclaim
Date: 1193 - 1205
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens carta pervenerit Theobald Walter salutem Noverit universitas vestra sopitam esse legitime que fuit inter me et Abbatem et Monachos Sagienses super advocacione ecclesiarum de Pulton et de Preston cum pertinenciis in hac forma scilicet quod ego Theobaldus dedi et quietum clamavi de me et heredibus meis predictis Abbati et monachis et successoribus suis imperpetuum totum jus et clamium meum quod habui in advocacione ecclesie de Pultona cum ecclesia de Biscopham et omnibus aliis capellis et pertinentiis suis inperpetuum Ita quod quelibet persona presentata ad eandem ecclesiam per me vel heredes meos solvet singulis annis Abbati et monachis predictis et Priori de Lancastre decem marcas argenti videlicet quinque marcas ad Pentecosten et quinque marcas ad festum Sancti Martini Insuper eciam quociens ego vel heredes mei presentabimus aliquam personam ad eandem ecclesiam faciemus illud scire Priori de Lancastre et tunc erit ibi Prior Lancastrie vel aliquis pro eo ad recipiendum fidelitatem clerici presentati de predictis decem marcis ad predictos terminos fideliter solvendis Et quamvis contingat quod idem Prior noluerit illi presentacioni interesse nec alium pro se mittere nihilominus erit clericus ad prefatam ecclesiam presentatus et institutus clericus in ecclesiam illam fidelitatem eandem suscipiet Ut autem hec convencio stabilis permaneat et inconcussa hujus carte testimonio et sigilli mei apposicione duxi eam confirmare Hiis testibus Domino H Cantuarensi archiepiscopo G Roffensi episcopo Radulfo Herfordensi archidiacono Ricardo archidiacono Eliensi Ricardo de Heriet Philippo filio Roberti Simone de Pateshill Oseberto filio Hervei Thoma de Hillebourne et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter