utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05820002

Charter
Charter Number: 05820002
Cartulary Title: Early Buckinghamshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1220 - 1240
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hamo de Sancta Fide dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui Willelmo de Greinuile vnam virgatam terre cum omnibus pertinenciis suis in villa de Chiltona scilicet illam dimidiam virgatam terre quam Rogerus de Waremodestone et Alvricus tenuerunt cum duobus mesuagiis in eadem villa et vnam dimidiam virgatam terre de dominio meo in liberum maritagium cum Isabella filia mea Videlicet ad Lambeseþorne vnam acram et sub Holewelle vnam acram iuxta terram abbatis de Nutele et in Hullilande vnam acram iuxta terram Willelmi Spileman et in Bovegraue dimidiam acram iuxta terram Sevin filii Dureman et in Sortegraue vnam acram iuxta terram Johannis Sevin et in Gateforlang vnam acram iuxta terram dicti abbatis et ad Edildemor dimidiam acram iuxta terram dicti abbatis et sub Langenhull dimidiam acram iuxta [Tuisledebroke] et sub Pilhurst vnam virgatam iuxta terram Walteri Caym et in minima Hangle duas buttas iuxta terram Johannis fullonis et in Hangle vnam acram iuxta terram Ricardi filii Reginaldi et ad Coppedeþorne vnam acram iuxta terram Ade Goding in qua erat quarrera et ad Tonforlang dimidiam acram iuxta terram Johannis fullonis Tenenda et habenda de me et de heredibus meis sibi et heredibus suis libere et quiete pacifice et integre et hereditarie in omnibus libertatibus in pratis in pascuis in boscis in uiis et semitis et in omnibus rebus ad me uel ad heredes meos pertinentibus Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipse et heredes sui vnum par albarum cirotecarum ad Pascha pro omnibus seruiciis et exactionibus et demandis saluo seruicio domini regis quantum pertinet ad tantam terram in villa de Chilton Et ego predictus Hamo et heredes mei warantizabimus dicto Willelmo et heredibus suis totam predictam terram cum omnibus pertinenciis suis contra omnes homines et omnes feminas Et vt hec mea donatio et concessio et presentis carte mee confirmatio firma sit et stabilis inperpetuum permaneat hoc presens scriptum sigilli mei impressione [robora]ui Hiis testibus Henrico de Sancto Andrea Ada filio Petri Elya anglico Thoma de Boketot Johanne Sevin Andrea de Cuand Hugone albo de Policote Martino clerico Et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter