utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05820006

Charter 05820006
Charter Number: 05820006
Cartulary Title: Early Buckinghamshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1290 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Vniuersis christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit nos frater Willelmus permissione diuina abbas de Nutele et eiusdem loci conuentus salutem in domino Noueritis nos vnanimes assensu et consensu capituli nostri concessisse remisisse pro nobis et successoribus nostris quietum clamasse Johanni de Greynuile de Chiltone heredibus et assignatis suis totum jus et clamium quod habuimus seu habere potuimus in omnibus terris et tenementis que idem Johannes de nobis tenuit in villa de Chiltone et eciam totum jus et clamium quod habuimus seu habere potuimus in omnibus redditibus et seruiciis in quibus idem Johannes nobis tenebatur pro tenementis predictis in eadem villa excepto seruicio unius denarii quod predictus Johannes de Greynuyle heredes et assignati sui nobis et successoribus nostris facient per annum ad festum Annunciacionis Beate Marie Virginis in perpetuum pro omnibus seruiciis nobis et successoribus nostris quoquo modo spectantibus Ita quod nos frater Willelmus predictus abbas de Nutele et eiusdem loci conuentus et successores nostri seu aliquis alius nomine nostro quicquam juris uel clamii in predictis terris tenementis redditibus et seruiciis exigere clamare vendicare non poterimus in perpetuum excepto seruicio unius denarii ut dictum est Et nos frater Willelmus predictus abbas de Nutele eiusdem loci conuentus et successores nostri omnes terras et tenementa predicta Johanni de Greynuile heredibus et assignatis suis contra omnes gentes warantizabimus et de omnibus seruiciis et consuetudinibus per predictum seruicium unius denarii acquietabimus et defendemus in perpetuum In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum nostrum et sigillum conuentuale per commune assensum apponi fecimus Hiis testibus dominis Johanne Neyrnuyt Waltero de Uptone Willelmo de Sauntresdone militibus Waltero de Sancto Andrea Ricardo de Arcubus Thoma de Achecote Thoma Boketot Ricardo de Crauene Radulfo Seuin et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter