utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05820010

Charter 05820010
Charter Number: 05820010
Cartulary Title: Early Buckinghamshire Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1290
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Vniuersis cristi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Johannes Peyuere salutem in domino Noueritis me remisisse et omnino quietum clamasse pro me heredibus meis et assignatis meis Johanni de Greynuile de Chylton heredibus et assignatis suis totum ius et clamium meum quod habui uel aliquo modo habere potui in communi vnius acre et dimidie terre site inter mesuagium Gileberti de Esyntone et viam que se ducit usque Braderusse et que se extendunt uersus orientem into braderusse Ita quod ego heredes assignati et villani mei de Chiltone nec aliquis alius nomine nostro aliquid commune cum animalibus nostris nec ea fugare aliqua hora anni in predictis terris exigere possimus inposterum calumpniare sed bene liceat dicto Johanni heredibus et assignatis suis dictam acram et dimidiam terre edificare fossare claudere et in defensum tenere qualibet hora anni inperpetuum sine aliquo impedimento uel clamio mei heredum assignatorum et villanorum meorum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Datum apud Todyngdon die dominica proxima post festum Translacionis Sancti Thome Martiris anno regni regis Edwardi decimonono
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter