utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05830003

Charter
Charter Number: 05830003
Cartulary Title: Miscellaneous Monastic Charters, 1165 - 1399 [Scotland]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1199
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus Dei gratia Rex Scottorum episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiariis vicecomitibus prepositis ministris et omnibus probis hominibus tocius terre sue clericis et laicis salutem Sciant presentes et futuri me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse Rogero de Haden totam terram de Frande in Glend[]in per rectas diuisas suas et cum omnibus iustis pertinenciis suis Tenendam sibi et heredibus suis de me et heredibus meis in feudo et hereditate in boscho et plano in terris et aquis in pratis et pascuis in moris et maresiis in stagnis et molendinis et omnibus aliis ad predictam terram iuste pertinentibus cum socca et sacca cum furca et fossa cum tol et them et infangenthefe libere et quiete plenarie et honorifice per seruicium unius militis Ego autem et heredes mei predictam terram predicto Rogero et heredibus suis warentizabimus sicut eam quam ei dedi pro seruicio suo Testibus Matheo episcopo Aberdonensi comite Dunecano comite Gilleberto Ricardo de Prebenda Philippo de Valoniis camerario nostro Willelmo Cumin Johanne de Hastingis Malisio fratre comitis Gilleberti Malcolmo filio comitis Dunecani Willelmo de Valoniis Dauid de Haia Alexandro filio Thor apud Clacmanan
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter