utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05830004

Charter
Charter Number: 05830004
Cartulary Title: Miscellaneous Monastic Charters, 1165 - 1399 [Scotland]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1153 - 1199
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis clericis et laicis presentibus et futuris Malcolmus filius comitis Dunecani salutem Sciatis me concessisse et dedisse et hac carta mea confirmasse Deo et beate Marie et monialibus de Nor Berwich in liberam et puram et perpetuam elemosinam ecclesiam de Norberwich cum terra eiusdem ecclesie et cum decimis et oblacionibus et omnibus aliis rectitudinibus eidem ecclesie iuste pertinentibus et terram in qua domus predictarum monialium fundata est scilicet quod Gillecolmestun solet nominari et terram hospitalem de Norberwich et terram hospitalem de Ardros et ecclesiam de Largach cum decimis et oblacionibus et omnibus aliis rectitudinibus suis et ecclesiam de Login cum Drumnath scilicet terra eiusdem ecclesie et cum decimis et oblacionibus et omnibus aliis rectitudinibus eidem ecclesie pertinentibus et Adernin et Machrive et dimidietatem terre de Brech per rectas diuisas suas Quare volo ut prenominate moniales predictas ecclesias et predictas terras adeo libere et quiete plenarie et honorifice teneant et possideant in pratis et pascuis in aquis in moris et maresiis et omnibus aliis aisiamentis et iustis pertinenciis suis sicut aliqua abbacia aliquam elemosinam in terram regis Scotorum liberius quiecius plenius de comite vel de barone tenet et possidet sicut karte patris mei dant et confirmant et testantur super eisdem elemosinis His testibus domino patre meo comite Dunecano domina mea comitissa Ela matre mea Adam patruo meo Duncano David Willelmo Johanne fratribus meis Merlesuano domino Jacobo magistro predictarum monialium magistro Simone de Torfekin Roberto de Upsetelintun Siluestro filio Willelmi de Siclinhale Waltero capellano comitis Willelmo Fairfex Astino senescallo patris mei Malbride Cospatricio de Rereis Merlesuaino filio Merlesuain Laurencio de Abernithie Waltero de Lundin
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter