utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840002

Charter
Charter Number: 05840002
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1120 - 1122
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sanctorum prisca auctoritate patrum qui in nomine patris et filii et spiritus Sancti in Sancta ecclesia regiminis gubernacula hactenus tenuerunt quique suos adjutores sancteque ecclesie fundatores sua nobis industria suorumque scriptorum longa traditione cognitos rediderunt admoneri bidemur ut ea que a contemporaneis nostris in sancte matris ecclesie exaltacione facta sunt presentibus per nos manifestentur posterisque dinoscenda nobis scribentibus reserventur Nos igitur majorum imitantes exempla jam quedam pietatis opera referamus que in Anglia terra gesta sunt a Comite Rogerio Anno ad incarnatione domini millesimo octogesimo septimo regnante potentissimo Rege Willelmo atque in Archiepiscopatu Cantuariensi pontificante Lanfranco Volumus vero ut religiosi atque fideles christiani cognoscant quia iccirco nobis ista describere placuit ut qui ea religerint bel audierint domini supplicabiliori affectu pro sancte ecclesie fundatoris salute implorent Et ut presentes ad celestia regna tendentes et inter hujus etatis primates quos sequantur inveniant Igitur ad gloriam summe et individue Trinitatis atque incomprehensibilis divinitatis jam proferamus que nos dicere spopondimus Comes autem Rogerius qui Pictaviensis dicitur magni Rogerii filius dedit ecclesie sancti Petri et Monachis ejusdem loci [dimidiam] piscariam de Tareuuella pro anima sua et sue conjugis et pro salute anime patris et matris sue et cum ipsa piscaria terrulam quandam Orsitonam et Poltonam et hec de dominio suo De rebus autem Godefridi Vicecomitis sui quas idem Godefridus de eo habebat ecclesiam de Waletona et eam de Chercheam [dedit] cum quadam terra que dicitur Gerhstan petente eodem Godefrido et multis precibus exorante eo quod in ecclesia sancti Petri haberet filium suum Monachum nomine Achardum Et hec omnia in perpetuo [con]firmabit quieta et libera ab omni hominum invasione Addens quod qui hec disturbaret Anathema esset Teste Roberto Episcopo de Cestria et Hugone ejusdem comitatus Comite Que omnia gloriosus Rex Henricus cum omnibus supradictis proprio sigillo firmabit Ego Henricus Rex confirmavi et subscripsi Ego Radulphus Cantuariensis Archiepiscopus subscripsi Ego Ricardus Londoniensis episcopus subscripsi Ego Willelmus Uinensis episcopus subscripsi Ego Robertus Lincolniensis episcopus subscripsi Ego Rogerius Salesberiensis episcopus subscripsi + Ego Robertus cestrensis episcopus subscripsi Ego Ricardus Herefordensis episcopus subscripsi Ego Theodolfus Wigorniensis episcopus subscripsi Ego Radulphus Cicestrensis episcopus subscripsi Ego Johannes Bathonensis episcopus subscripsi Ego Bernardus episcopus de sancto David subscripsi Ego Daniel Bancornensis episcopus subscripsi Ego Robertus filius Regis subscripsi Ego Stephanus Comes Moritonii subscripsi Ego Rannulphus Canellarius subscripsi Ego Willelmus de Tancarvilla subscripsi Ego Gauffridus de Clintona subscripsi Ego Walterus de Gloccestra subscripsi Ego Grimbaldus medicus subscripsi Ego Robertus de Stokesberia subscripsi Ego Ebrardus filius ejusbem Rogerii Comitis subscripsi Ego Willelmus Peuerellus subscripsi Ego Hamundus frater ejus subscripsi Ego Rogerius filius Corbet subscripsi Ego Robertus frater ejus subscripsi Ego Fulconus vicecomes subscripsi Ego Herbertus filius Helgoti subscripsi Ego Baldwinus de Bollers subscripsi Ego Ulgerius venator subscripsi Ego Radulphus de Conedoura subscripsi
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter