utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840006

Charter
Charter Number: 05840006
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Composition
Date: 1138 - 1141
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Bernardus Episcopiis Dei gratia de Sancto Dauid uniuersis sancte ecclesie fidelibus eternam in Domino salutem Scire volo fraternitatem vestram quod ego interfui placito inter Abbatem Salopesberia et fratres Sagienses apud Lancastriam agitato de Ecclesia de Kirkeham in quo idem fratres cernentes non se posse obsistere multiplicibus munimentis que Abbati de iusta eiusdem Ecclesie possessione suppetebant concesserunt iusta eius Calumnie ita vt Prior eorum Johannes nomine Ecclesiam ipsam cum omnibus appendicibus Abbati per clavem contraderet omne ius abnegans quod in ea prius habere videbantur decimam quoque Dominij de Waliton quam ipsi fratres de Lancastro tenebant concesserunt imperpetuum Ecclesie Salopesberie Abbas vero pro confirmanda inter eos Concordia dedit eis de Dominio suo in Biscopeham terram vnius Caruce et Decimam de Latona et de Wardebrec quibus ita determinatis spopondit memoratus Prior quod hanc Conventionem in Capitulo Sagij confirmari faceret et Literas Abbatis sui inde adquieret et tam ipse quam omnes successores eius res Monachorum Salopesberie sibi vicinas pro posse suo manutenerent et ad placita eisdem rebus necessaria rogati venirent Huius Conventionis ego Mediator ac testis extiti et mecum Jordanus Cancellarius Regis Scotie et clerici mei Johannes et Walterus Hugo Presbiter et plures alij
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter