utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05840007

Charter
Charter Number: 05840007
Cartulary Title: Early Lancashire Charters of the period from the reign of William Rufus to that of King John
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Composition
Date: 1141 - 1142
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ranulfus Comes Cestrie Episcopo Cestrie Abbati Cestrie totique clero Constabulario Cestrie Dapiferis Baronibus Justiciariis vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis Francis et Anglicis salutem Sciatis me reddidisse pro salute anime mee et antecessorum meorum Deo et sancte Marie et Abbati et Monachis beati Petri Ecclesie Salop manerium meum de Gerstan cum omnibus que ad illud pertinent in plano et in bosco et in aquis ecclesiam etiam de Waletona cum terris et ceteris rebus que ad eam pertinent decimam quoque de Niwetona de dominio et villas duas Ulfitonam et Pultonam et dimidiam piscariam in Merse Tertiam etiam partem de Thelewelle in terris et in aquis et in bosco Quare volo et firmiter precipio ut bene et in pace et libere teneant et habeant ista omnia in bosco et plano in pratis et pasturis in aquis et in omnibus rebus cum omnibus libertatibus et quietanciis et consuetudinibus cum quibus melius tenent alias terras suas Nec aliquid ibi retineo nisi oraciones pro me Qui vero hoc temerare ausus fuerit vel imminere sententia Anathematis veniat super eum que scripta est in Carta Rogeri Comitis qui Pictaviensis dictus est qui ista omnia sancto Petro dedit et sententia que confirmata est per cartam Regis Henrici coram Archiepiscopis et episcopis in consilio Anglie Testibus Rogero episcopo Cestrie Radulfo Abbate Willelmo Archidiacono Normanno de Verdun et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter